Oliva constat nucleo, oleo, carne, amurca. sanies 15.9.1
haec est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima,
riguis copiosa. suus quidem olivae sucus oleum est, idque
praecipue ex inmaturis intellegitur, sicut <in> omphacio do-
cuimus. augetur oleum ab arcturi exortu in a. d. XVI kal. 5
Oct., postea nuclei increscunt et caro. <t>um si etiam copiosi
imbres accessere, vitiatur oleum in amurcam. huius color
olivam cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum
amurcae, ante eam nihil e<s>t. error hominum falsus existi- 10.1
mantium maturitatis initium quod est vitii proximum, deinde
quod oleum crescere olivae carne arbitra<nt>ur, cum sucus
omnis in corpus abeat lignumque intus grandescat. ergo
tum maxime rigantur; quod ubi cura multisve imbribus ac- 5
cidit, oleum absumitur nisi consecuta serenitate quae corpus
extenuet. omnino enim, ut Theophrasto placet, et olei
causa calor est, quare in torcularibus etiam ac cellis multo
igni quaeritur. tertia est culpa in parsimonia, quoniam 11.1
propter inpendium decerpendi expectatur ut decidant olivae.
qui medium temperamentum in hoc servant, perticis decu-
tiunt cum iniuria arborum sequentisque anni damno. quippe
olivantibus lex antiquissima fuit: "oleam ne stringito 5
neve verberato." qui cautissime agunt, harundine levi ictu 12.1
nec adversos percutiunt ramos. sic quoque alternare fructus
cogitur decussis germinibus, nec minus si expectetur ut
cada<n>t; haerendo enim ultra suum tempus absumunt veni-
entibus alimentum et detinent locum. argumentum est 5
quod nisi ante favonium collectae novas vires resumunt et
difficilius cadunt.