Laurus triumphis proprie dicatur, vel gra- 15.127.1
tissima domibus, ianitrix Caesarum pontificumque. sola et
domos exornat et ante limina excubat. duo eius genera
tradidit Cato, Delphicam et C<y>priam. Pompeius Le-
naeus adiecit quam mustacem appellavit, quoniam mustaceis 5
subiceretur: hanc esse folio maximo flaccidoque et albi-
cante; Delphicam aequali colore viridiorem, maximis bacis
atque e viridi rubentibus ac victores Delphis coronar<e> ut
triumphantes Romae; Cypriam esse folio brevi, nigro, per
margines imbricato crispam. postea accessere genera: tinus 128.1
—hanc silvestrem laurum aliqui intellegunt, nonnulli sui
generis arborem—differt colore; est enim caerula baca.
accessit et regia, quae coepit Augusta appellari, amplissima 129.1
et arbore et folio, bacis gustatu quoque non asperis. aliqui
negant eandem esse et suum genus regiae faciunt longiori-
bus foliis latioribusque. <i>idem in alio genere bacaliam ap-
pellant hanc quae vulgatissima est bacarumque fertilissima, 5
sterilem vero earum, quod maxime miror, triumphalem ea- 130.1
que dicunt triumphantes uti, nisi id a Divo Augusto coepit,
ut docebimus, ex ea lauru quae ei missa e caelo est, mini-
ma altitudine, folio crispo, brevi, inventu rara. accedit in
topiario opere Thasia, excrescente in medio folio parvola 5
veluti lacinia folii, et sine ea spadonina, mira opacitatis pa-
tientia, itaque quantalibeat sub umbra solum implet. est et 131.1
chamaedap<h>ne silvestris frutex et Alexandrina, quam aliqui
Id<a>eam, alii h<y>poglottion, alii danaen, alii carpophyllon, alii
hypelat<e>n vocant. ramos spargit a radice dodrantales, co-
ronari<i> operis, folio acutiore quam myrti a<c> molliore et 5
candidiore, maiore, semine inter folia rubro, plurima in Ida
et circa Heracleam Ponti, nec nisi in montuosis. id quo- 132.1
que quod da<ph>noides vocatur genus in nominum ambitu
est; alii enim Pelasgum, alii eupetalon, alii stephanon Ale-
xandri vocant. et hic frutex est ramosus, crassiore ac mol-
liore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur <o>s, bacis 5
e nigro rufis. notatum antiquis, nullum genus laurus in
Corsica fuisse, quod nunc satum et ibi provenit.