Prima<e> ergo ab autumno colliguntur vitio oper<a>e, 15.13.1
non naturae, posia cui plurimum carnis, mox orchites cui
olei, post radi<u>s. has enim ocissime occupatas, quia sunt
tenerrimae, amurca cogit decidere. differuntur vero etiam
in Martium mensem callosae, contra umorem pugnaces ob 5
idque minimae, Licinia, Cominia, Contia, Sergia, quam Sa-
bini regiam vocant, non ante favonii adflatum nigrescent<e>s,
hoc est a. d. VI id. Feb. tunc arbitrantur eas maturescere, 14.1
et quoniam probatissimum ex <i>is fiat oleum, accedere etiam
ratio pravitati videtur feruntque frigore austeritatem fieri,
sicut copiam maturitate, cum sit illa bonitas non temporis,
sed generis tarde putrescentium in amurcam. similis error 5
collectam servandi in tabulatis nec prius quam sudet pre-
mendi, cum omni mora oleum decrescat, amurca augeatur.
itaque vulgo non amplius senas libras singulis modiis ex-
primi dicunt. amurcae mensuram nemo agit, quanto ea
copiosior reperiatur in eodem genere diebus adiectis. om- 15.1
nino invictus error et publicus tumore olivae crescere oleum
existimandi, cum praesertim nec magnitudine copiam olei
constare indicio sint quae regiae vocantur, ab aliis maiori-
nae, ab aliis babbiae, grandissimae alioqui, minimo suco. et 5
in Aegypto carnosissimis olei exiguum, Decapoli vero Syriae
perquam parvae, nec cappari maiores, carne tamen com-
mendantur. quam ob causam Italicis transmarinae prae- 16.1
feruntur in cibis, cum oleo vincantur, et in ipsa Italia ceteris
Picenae et Sidicinae. sale illae privatim condiuntur et ut
reliquae amurca sapave, nec non aliquae oleo suo et sine
arcessita commendatione purae innatant, col<y>mbades. fran- 5
guntur eaedem herbarumque viridium sapore condiuntur.
fiunt et praecoques ferventi aqua perfusae quamlibeat in-
maturae; mirumque dulcem sucum olivas bibere et alieno
sapore infici. purpureae sunt et in <i>is, ut uvis, in nigrum 17.1
colorem transeuntibus posiis. sunt et superbae praeter iam
dicta genera. sunt et praedulces, per se tantum siccatae
uvisque passis dulciores, admodum rarae in Africa et circa
Emeritam Lusitaniae. oleum ipsum sale vindicatur a pin- 18.1
guitudinis vitio. cortice oleae conciso odorem accipit. me-
dicatio alia<s> ut vino; palati gratia nulla est nec tam nume-
rosa differentia: tribus ut plurimum bonitatibus distat. odor
in tenui argutior, et is tamen etiam in optimo brevis. 5