Nunc dicentur Catonis placita de olivis. in 15.20.1
calido et pingui solo radium maiorem, Sallentinam, orchitem,
posiam, Sergianam, Cominianam, albiceram seri iubet adicit-
que singulari prudentia: quam earum in iis locis opti-
mam esse dicent, in frigido autem et macro Liciniam. 5
pingui enim aut ferventi vitiari eius oleum arboremque ipsa
fertilitate consumi, musco praeterea et rubore infestari.
spectare oliveta in favonium loco exposito solibus censet, 21.1
nec alio ullo modo laudat. condi olivas optime orchites
et posias, vel virides in muria vel fractas in lentisco. oleum
quam acerbissima oliva optimum fieri. cetero quam primum
e terra colligendam, si inquinata sit, lavandam; siccari tri- 5
duo satis esse. si gelent frigora, quarto die premendam;
hanc et sale aspergi. oleum in tabulato minui deteriusque
fieri, item in amurca et fracibus—hae sunt carnes et inde
faeces—; quare saepius die capulandum, praeterea concha 22.1
et in plumbeas cortinas; aere vitiari. ferventibus omnia ea
fieri clausisque torcularibus et quam minime ventilatis, ideo
nec ligna ibi caedi oportere—qua de causa e nucleis ipsa-
rum ignis aptissimus—; ex cortinis in labra fundendum, 5
ut fraces et amurca linquantur. ob id crebrius vasa mu-
tanda, fiscinas spongia tergendas, ut quam maxime pura
sinceritas constet. postea inventum ut lavarentur utique 23.1
ferventi aqua, protinus prelo subicerentur solidae—ita
enim amurca exprimitur—, mox trapetis fractae preme-
rentur iterum. premi plus quam centenos modios non pro-
bant: factus vocatur; quod vero post molam primum ex- 5
pressum est, flos. factus tres gemino foro a quaternis
hominibus nocte et die premi iustum est.