Non erat tum ficticium oleum, ideoque arbitror 15.24.1
de eo nihil a Catone dictum. nunc eius genera plura, pri-
mumque persequemur ea quae ex arboribus fiunt, et inter
illas ante omnes ex oleastro. tenue id multoque amarius
quam oleae et tantum ad medicamenta utile. simillimum 5
huic est ex chamel<a>ea, frutice saxoso, non altiore palmo,
foliis oleastri bacisque. proximum fit e cici, arbore in 25.1
Aegypto copiosa (alii crotonem, alii sibi, alii sesamon sil-
vestre eam appellant), ibique, non pridem et in Hispania,
repente provenit altitudine oleae, caule ferulaceo, folio viti-
um, semine uvarum gracilium pallidarumque. nostri eam 5
ricinum vocant a similitudine seminis. coquitur id in aqua,
innatansque oleum tollitur. at in Aegypto, ubi abundat,
sine igni et aqua sale adspersum exprimitur, cibis foedum,
lucernis exile. am<y>gdalinum, quod aliqui neopum vocant, 26.1
ex amaris nucibus arefactis et in offam contusis adspers<a>m
aqua iterumque tusis exprimitur. fit et lauru admixto
drupparum oleo, quidamque e bacis exprimunt tantum, alii
foliis modo, aliqui folio et cortice bacarum, nec non styra- 5
cem addunt aliosque odores; optima laurus ad id latifolia,
silvestris, nigris bacis. simile est et e myrto nigra, et haec 27.1
latifolia melior. tunduntur bacae adspersae calida aqua,
mox decoquuntur. alii foliorum mollissima decoquunt in
oleo et exprimunt, alii deiecta ea in oleum prius sole ma-
turant. eadem ratio et in sativa myrto, sed praefertur sil- 5
vestris minore semine, quam quidam oxymyrsinen, alii
c<h>amaemyrsine<n> vocant, aliqui acoron a similitudine; est
enim brevis, fruticosa. fit et e citro, cupresso, nucibus 28.1
iuglandi<bus> quod caryinum vocant, malis, cedro quod pisse-
laeon, e grano quoque Cnidio purgato semine et tunso, item
lentisco. nam cyprinum et e glande Aegyptia ut fieret odo-
rum causa dictum est. Indi e castaneis ac sesima atque 5
oryza facere dicuntur, Ic<h>thyopha<g>i e piscibus. inopia cogit 29.1
aliquando luminum causa et e platani bacis fieri aqua et sale
maceratis. et oenanthinum fit; de ipsa oenanthe dictum est
in unguentis. gleucino mustum incoquitur vapore lento, ab
aliis sine igni circumdatis vinaceis diebus XXI bis singulis 5
permixtum, consumiturque mustum oleo. aliqui non sam<p>-
suc<h>um tantum admiscent, sed etiam pretiosiora odora-
menta, <ut> in gymnasiis quoque conditur odoribus, sed vilis-
simis. fit ex aspalatho, calamo, balsamo, iri, cardamomo, 30.1
meliloto, nardo Gallico, panace, sampsucho, helenio, cinna-
momi radice, omnium sucis in oleo maceratis expressisque.
sic et rhodinum e rosis, iuncinum e iunco, quod et rosaceo
simillimum, item hyoscyamo et lupinis, narcisso. plurimum 5
autem in Aegypto e raphani semine aut gramine herba quod
chortinon vocant, item e sesima et urtica quod cn<id>inum
appellant. e lilio et alibi fit sub diu sole, luna, pruina ma- 31.1
ceratum. suis herbis componunt inter Cappadociam et Gala-
tiam quod Selgiticum vocant, nervis admodum utile, sicut
in Italia Iguvini. e pice fit quod pissinum appellant, cum
coquitur, velleribus supra halitum eius expansis atque ita 5
expressis. probatum maxime e Bruttia; est enim pinguissima
et resinosissima. color oleo fulvus. sponte nascitur in Syriae 32.1
maritimis quod el<a>eomeli vocant; manat ex arboribus pin-
gue, crassius melle, resina tenuius, sapore dulci, et hoc
medicis. veteri quoque oleo usus est ad quaedam genera
morborum; existimaturqu<e> et ebori vindicando a carie utile 5
esse: certe simulacrum Saturni Romae intus oleo reple-
tum est.