Super omnia vero celebravit amurcam laudibus 15.33.1
Cato. dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum;
amurca subigi areas terendis messibus, ut formicae rimae-
que absint; quin et lutum parietum ac tectoria et pavimenta
horreorum frumenti, vestiaria etiam contra teredines ac 5
noxia animalium amurca aspergi, semina frugum perfundi.
morbis quadripedum, arborum quoque, illa medendum, effi-
caci ad ulcera interiora humani quoque oris. lora etiam et 34.1
coria omnia et calceamina axesque decocta ungui atque
aeramenta contra aeruginem colorisque gratia elegantioris
et totam supellectilem ligneam ac vasa fictilia, in quis ficum
aridam libeat adservare, aut si folia bacasque in virgis myrti 5
aliudve quod genus simile. postremo ligna macerata amurca
nullo fumi taedio ardere. oleam si lambendo capra lingua
contigerit depaveritque primo germinatu, sterilescere auctor
est M. Varro. et hactenus de olea atque oleo.