His proxima amplitudine mala quae vocamus 15.37.1
cotonea et Graece cydonea, e Creta insula advecta. incur-
vatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. plura
eorum genera: chrysomela incisuris distincta, colore ad
aurum inclinato, qui candidior nostratia cognominat, odoris 5
praestantissimi. est et Neapolitanis suus honos. minora ex 38.1
eodem genere strut<h>ea odoratius vibrant, serotino proventu,
praecoci vero mustea. strutheis autem cotonea insita suum
genus fecere Mulvianum, quae sola ex iis vel cruda man-
duntur, iam et virorum salutatoriis cubiculis inclusa ac 5
simulacris noctium consciis inposita. sunt praeterea parva
silvestria, e strutheis odoratissima et in saepibus nascentia.