Genera earum tria dixit Vergilius, orchites et radios 15.4.1
et posias, nec desiderare rastros aut falces ullamve curam.
sine dubio et in <i>is solum maxime caelumque refert. verum
tamen et tondentur, cum et vites, atque etiam interradi
gaudent. consequens earum vindemia est arsque vel maior 5.1
olei musta temperandi. ex eadem quippe oliva differunt
suci. primum omnium cruda <dat> atque nondum inchoatae
maturitatis; hoc sapore praestantissimum. quin et ex eo
prima unda preli lautissima ac deinde per deminutiones, 5
sive in sportis prematur sive, ut nuper inventum est, exili-
bus regulis pede incluso. quanto maturior baca, tanto pin- 6.1
guior sucus minusque gratus. optima autem aetas ad decer-
pendum inter copiam bonitatemque incipiente baca nigrescere,
cum vocant druppas, Graeci vero drypetidas. cetero distat
<t>u<m>, maturitas illa in torcularibus fiat an ramis, rigua fuerit 5
arbor an suo tantum baca suco nihilque aliud quam rores
caeli biberit.