Mala appellamus, quamquam diversi generis, Per- 15.39.1
sica et granata, quae in Punicis arboribus novem generum
dicta sunt. his acinus sub cortice intus, illis lignum in
corpore. nec non et quaedam e piris libralia appellata am-
plitudinem sibi ponderis nomine adserunt. sed Persi- 5
corum palma duracinis. nationum habent cognomen Gallica
et Asiatica. post autumnum maturescunt Asiatica, aestate 40.1
praecocia intra XXX annos reperta et primo denariis singula
venu<m>data. supernatia e Sabinis veniunt, popularia undi-
que. pomum innocuum expetitur aegris, pretiumque iam
singulis triceni nummi fuere, nullius maiore, quod miremur, 5
quia non aliud fugacius. longissima namque decerpto bidui
mora est cogitque se venu<m>dari.