Malorum plura sunt genera. de citreis cum 15.47.1
sua arbore diximus, Medica autem Graeci vocant patriae
nomine. aeque peregrina sunt zizipha et tubures, quae
et ipsa non pridem venere in Italiam, haec ex Africa, illa
ex Syria. Sex. Papinius, quem consulem vidimus, primus 5
utraque attulit Divi Augusti novissimis temporibus in castris
sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus praecipue
decora, quoniam et in tecta iam silvae scandunt. tuburum
duo genera: candidum et a colore s<y>ricum dictum. paene 48.1
peregrina sunt in uno Italiae agro Veroniensi nascentia quae
lanata appellantur; lanugo ea obducit, strutheis quidem
Persicisque plurima, iis tamen peculiare nomen dedit, nulla
alia commendatione insignibus. 5