Eadem causa in p<i>ris taxatur superbiae cog- 15.53.1
nomine; parva haec, sed ocissima. <e> cunctis autem Crustu-
mia gratissima, proxima <i>is Falerna potu, quoniam tanta vis
suci abundat—lacte<re> hoc vocatur—, in <i>isque ali<a> co-
lore nigro, dona Syriae. reliquorum nomina aliter in aliis 5
at<q>ue aliis locis appellantur. sed confessis urbis vocabulis 54.1
auctores suos nobilitavere Decimiana et ex eo tractum quod
Pseudodecimianum vocant, Do<la>belliana longissimi pediculi,
Pomponiana cognomine mammosa, Liceriana, Seviana et quae
ex iis nata sunt Turraniana, longitudine pediculi distantia, 5
Favoniana rubra, paulo superbis maiora, Lateriana, Aniciana
postautumnalia, acidulo sapore iucunda. Tiberiana appel-
lantur quae maxime Tiberio principi placuere. colorantur
magis sole grandescuntque, alioqui eadem essent quae Lice-
riana. patriae nomina habent serissima omnium Amerina, 55.1
Picentina, <Nu>m<an>tina, Alexandrina, Numi<d>iana, Graeca et in
iis Tarentina, Sig<ni>na, quae alii a colore testacea appellant,
sicut onychina, purpurea, ab odore myrapia, laurea, nardina,
tempore hord<e>aria, collo ampullacea, et Coriolana, Brut<t>ia 5
gentilitatis, cucurbitina, acidula suci. incerta n<o>minum 56.1
causa est barbaricis, Veneriis qu<a>e colorata dicunt, regiis
qu<a>e minimo pediculo sessilia, patriciis, vocimis, viridibus
oblongisque. praeterea dixit volema Vergilius a Catone
sumpta, qui et sementiva et mustea nominat. 5