Vetustas oleo taedium adfert, non item ut vino, 15.7.1
plurimumque aetatis annuo est, provida, si libeat intellegere,
natura, quippe temulentiae nascentibus vinis uti necesse
non est, quin immo invitat ad servandum blanda inveterati
caries: oleo noluit parci fecitque ea necessitate promiscuum 5
et vulgo. principatum in hoc quoque bono obtinuit Italia e 8.1
toto orbe, maxime agro Venafrano eiusque parte quae Licini-
anum fundit oleum, unde et Liciniae gloria praecipua olivae.
unguenta hanc palmam dedere accommodato ipsis odore,
dedit et palatum delicatiore sententia; de cetero bacas Li- 5
ciniae nulla avis adpetit. relicum certamen inter Histriae
terram et Baeticae par est. cetero fere vicina bonitas pro-
vinciis excepto Africae frugifero solo: Cereri id totum natura
concessit, oleum ac vinum non invidit tantum satisque gloriae
in messibus fecit. reliqua erroris plena, quem in nulla parte 10
vitae numerosiorem esse docebimus.