Ab his locum amplitudine vindicaverint, quae 15.86.1
cessere auctoritate, nuces iuglandes, quamquam et ipsae
nuptialium Fescenninorum comites, multum pineis minores
universitate eademque portione ampliores nucleo. nec non
et honor iis naturae peculiaris gemino protectis operimento, 5
pulvinati primum cal<y>cis, mox lignei putaminis. quae causa
eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quod est
veri similius quam quia cadendo tripudium sonivium faci-
ant. et has e Perside regibus translatas indicio sunt Graeca 87.1
nomina: optimum quippe genus earum Persicum atque basi-
licon vocant, et haec fuere prima nomina; car<y>on a capitis
gravedine propter odoris gravitatem convenit dictum. tin-
guntur cortice earum lanae et rufatur capillus primum pro- 5
deuntibus nuculis; id conpertum infectis tractatu manibus.
pinguescunt vetustate. sola differentia generum in putamine 88.1
duro fragilive et tenui aut crasso, loculoso aut simplici.
solum hoc pomum natura conpactili operimento clausit.
namque sunt bifidae putaminum carinae nucleorumque alia
quadripertita distinctio, lignea intercursante membrana. ce- 5
teris quidquid est solidum est, ut in abellanis, et ipso nu-
cum genere, quas antea Abellinas patriae nomine appella-
bant. in Asiam Graeciamque e Ponto venere e<ae> ideoqu<e et>
Ponticae nuces vocantur. has quoque moll<i>s protegit barba, 89.1
sed putamini nucleisque solida rotunditas inest. hae et tor-
rentur. umbilicus illis intus in ventre medio. tertia in his
natura amygdalis tenuiore, sed simili iuglandium, summo
operimento, item secundo putaminis; nucleus dissimilis lati- 5
tudine et acriore callo. haec arbor an fuerit in Italia Ca- 90.1
tonis aetate dubitatur, quoniam Graecas nominat, quas qui-
dam et in iuglandium genere servant. adicit praeterea
abellanas et galbas, Praenestinas, quas maxime laudat et
conditas ollis in terra servari virides tradit. nunc Thasiae 5
et Albe<n>ses celebrantur et Tarentinarum duo genera, fragili
putamine ac duro, quae sunt et amplissimae ac minime ro-
tundae; praeterea molluscae putamen rumpentes. sunt qui 91.1
honori nomen interpretentur et Iovis glandem esse dicant.
nuper consularem virum audivi biferas et iuglandes nuces
habere se profitentem. de pistaciis, et ipso nucum genere,
in suo loco retulimus. et haec autem idem Vitellius in 5
Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispani-
am Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat.