Nuces vocamus et castaneas, quamquam ad- 15.92.1
commodatiores glandium generi. armatum iis echinato ca-
l<y>ce vallum, quod inchoatum glandibus, mirumque vilissima
esse quae tanta occultaverit cura naturae. trini quibusdam
partus ex uno cal<y>ce; cortexque lentus, proxima vero cor- 5
pori membrana et in his et in nucibus saporem, ni detra-
hatur, infestat. torrere has in cibis gratius, modo <m>olantur,
et praestant ieiunio feminarum quandam imaginem panis.
Sardibus hae provenere primum, ideo apud Graecos Sardi- 93.1
anos balanos appellant, nam Διὸς βαλάνου <no>m<en> postea
inposuere excellentioribus satu factis. nunc plura earum
genera. Tarentinae faciles nec operosae cibo, plan<a>e figura.
rotundior quae balanitis vocatur, purgabilis maxime et sponte 5
prosiliens pura. plana est e<t> Salariana, Tarentina minus 94.1
tractabilis, laudatior Corelliana et ex ea facta quo dicemus
<in> insitis modo Tere<i>ana, quam rubens cortex praefert tri-
angulis et popularibus nigris, quae coctivae vocantur. pa-
tria laudatissimis Tarentum et in Campania Neapolis. cete- 5
rae suum pabulo gignuntur, scrupulosa corticis intra nucleos
quoque ruminatione.