Antiquitus quidem nulla nisi deo dabatur—ob 16.9.1
id Homerus caelo tantum eam et proelio universo tribuit,
viritim vero ne in certamine quidem ulli—feruntque
primum omnium Liberum patrem inposuisse capiti suo ex
hedera. postea deorum honori sacrificantes sumpsere, vic- 5
timis simul coronatis. novissime et in sacris certaminibus 10.1
usurpatae, in quibus hodieque non victori da<n>tur, sed
patriam ab eo coronari pronuntiatur; inde natum ut et
triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut
et ludis darentur. longum est nec instituti operis disse- 5
rere, quis quamque Romanorum primus acceperit; neque
enim alias noverant quam bellicas. quod certum est, uni
gentium huic plura sunt genera quam cunctis.