Sunt et biferae in isdem; in Ceo insula 16.114.1
caprifici triferae sunt; primo fetu sequens evocatur, se-
quenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem
ab adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris
quaedam, sicut et praecoces. malus silvestris bifera. se- 5
quens eius fructus post arcturum, in apricis maxime.
vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas vocant, 115.1
quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia
florent. M. Varro auctor est vitem fuisse <Z>myrnae apud
Matr<oo>n triferam et malum in agro Consentino. hoc autem
evenit perpetuo in Venesi Africae agro, de quo plura 5
alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. nam-
que bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et
Septembri, ternasque earum gerit magnitudines.