Romulus frondea coronavit Hostum Hostilium, 16.11.1
quod Fidenam primus inrupisset. avus hic Tulli Hostilii
regis fuit. P. Decium patrem tribunum militum frondea
donavit exercitus ab eo servatus imperatore Cornelio Cosso
cos. Samnitium bello. civica ilign<a> primo fuit, postea 5
magis placuit ex aesculo Iovi sacra, variatumque et cum
quercu est ac data ubique quae fuerat, custodito tantum
honore glandis. additae leges artae et ideo superbae quas- 12.1
que conferre libeat cum illa Graecorum summa, quae sub
ipso Iove datur cuique muros patria gaudens rumpit:
civem servare, hostem occidere, utque eum locum, in quo
sit actum, hostis optineat eo die, ut servatus fateatur— 5
alias testes nihil prosunt—, ut civis fuerit. auxilia quam- 13.1
vis rege servato decus non dant, nec crescit honos idem
imperatore conservato, quoniam conditores in quocumque
cive summum esse voluere. accepta licet uti perpetuo.
ludis ineunti semper adsurgi etiam ab senatu in more est, 5
sedendi ius in proximo senatui, vacatio munerum omnium
ipsi patrique et avo paterno. XIIII eas accepit Siccius 14.1
Dentatus, ut retulimus suo loco, VI Capitolinus, is quidem
et de duce Servilio. Africanus de patre accipere noluit
apud Trebiam. o mores aeternos, qui tanta opera honore
solo donaverint et, cum reliquas coronas auro commen- 5
darent, salutem <ci>vis in pretio esse noluerint, clare pro-
fessi ne servari quidem hominem fas esse lucri causa!