Inter ea, quae frigidis gaudent, et aquaticos 16.156.1
frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt
harundines belli pacisque experimentis necessariae atque
etiam deliciis gratae.
  Tegulo earum domus suas septentrionales populi ope- 5
riunt, durantque aevis tecta talia; et in reliquo vero orbe
et camaras levissime suspendunt. chartisque serviunt ca- 157.1
lami, Aegyptii maxime cognatione quadam papyri. proba-
tiores tamen <C>nidii et qui in Asia circa Anaeticum lacum
nascuntur. nostratibus fungosior subest natura, cartilagine
bibula, quae cavo corpore intus, superne tenui inarescit 5
ligno, fissilis, praeacuta semper acie. geniculata cetero 158.1
gracilitas nodisque distincta leni fastigio tenuatur in ca-
cumina, crassiore paniculae coma, neque hac supervacua.
aut enim pro pluma strata cauponarum replet aut, ubi
li<gn>osiore induruit callo, sicut in Belgis, contusa et inter- 5
iecta navium commissuris feruminat textus glutino tenacior
rimisque explendis fidelior pice.