Genera earum multa. distant fructu, situ, sexu, sa- 16.16.1
pore. namque alia fageae glandi figura, quernae alia et
ilignae, atque inter se quoque generum singulorum diffe-
rentiae. praeterea sunt aliquae silvestres, aliae placidiores,
quae culta optine<n>t. iam montuosis planisque distant, 5
sicut et sexu, mares ac feminae, item sapore: dulcissima
omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in
oppido Chio tradat Cornelius Alexander. genera di- 17.1
stinguere non datur nominibus, quae sunt alia alibi, quippe
cum robur quercumque vulgo nasci videamus, aesculum
non ubique, quartam vero generis eiusdem, quae cerrus
vocatur, ne Italiae quidem maiore ex parte nota<m> esse. 5
distingu<e>mus ergo proprietate naturaque et, ubi res coget,
etiam Graecis nominibus.