Fagi glans nucleis similis triangula cute in- 16.18.1
cluditur. folium tenue atque e levissimis, populo simile,
celerrime flavescens et media parte plerumque gignens
superne parvolam bacam viridem, cacumine aculeatam.
fagum muribus gratissimum est, et ideo animalis eius una 5
proventus, glires quoque saginat, expetitur et turdis. ar-
borum fertilitas omnium fere alternat, sed maxime fagi.