Glans optima in quercu atque grandissima, mox 16.20.1
aesculo. nam robori parva, cerro tristis, horrida, ec<h>inato
calyce ceu castaneae. sed et in querna alia dulcior, mol-
liorque feminae, mari spissior. maxime autem probantur
latifoliae ex argumento dictae. distant inter se magnitu- 5
dine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica
robigine scabra, aliis protinus candidum corpus. probatur 21.1
et ea, cuius in balano utrimque ex longitudine extrema
lapidescit duritia, melior cui in cortice quam cui in cor-
pore, utrumque non nisi mari. praeterea aliis ovata, aliis
rotunda, aliis acutior figura, sicut et colos nigrior candi- 5
diorve, qui praefertur. amaritudo in extremitatibus, mediae
dulces. quin et pediculi brevitas proceritasque differen-
tiam habet. in ipsis vero arboribus quae maximam fert 22.1
hemeris vocatur, brevior et in orbem comosa alasque
ramorum crebro cavata. fortius lignum quercus habet et
incorruptius, ramosa et ipsa, procerior tamen et crassior
caudice, excelsissima autem ae<gil>ops, incultis amica. 5