Infestantium quattuor genera: teredines ca- 16.220.1
pite ad portionem grandissimo rodunt dentibus. hae tan-
tum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem pro-
prie dici. terrestres tinias vocant, culicibus vero similes
thripas. quartum est et e vermiculorum genere, et eorum 5
alii putrescente suco ipsa materie, alii pariuntur sicut in
arboribus ex eo, qui cerastes vocatur. cum tantum ero-
sit, ut circumagat se, generat alium. haec nasci prohibet 221.1
in aliis amaritudo, ut cupresso, in aliis duritia, ut buxo.
tradunt et abietem circa germinationes decorticatam qua
diximus luna aquis non corrumpi. Alexandri Magni
comites prodiderunt in Tylo Rubri maris insula arbo- 5
res esse, ex quibus naves fierent; quas ducentis annis
durantes inventas, etsi mergerentur, incorruptas. in eadem
esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium
tigrium maculis, ponderosum et, cum in spissiora decidat,
vitri modo fragilem. 10