Apud nos materiae finduntur aliquae sponte, 16.222.1
ob id architecti eas fimo inlitas siccari iubent, ut adfla-
tus n<e> noceant. pondus sustinere validae abies, larix,
etiam in traversum positae. robur, olea incurvantur ce-
duntque ponderi. illae renituntur nec temere rumpuntur, 5
priusque carie quam viribus deficiunt. et palmae arbor 223.1
valida; in diversum enim curvatur, [et populus] c<e>t<e>ra
omnia <in> inferiora pandantur, palma ex contrario forni-
catim. pinus et cupressus adversus cariem tiniasque fir-
missimae. facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea 5
trabes. frangi se praenuntiat crepitu, quod et in Antan-
dro accidit, cum e balineis territi sono profugerunt. pi- 224.1
nus, piceae, alni ad aquarum ductus in tubos cavantur;
obrutae terra plurimis duratur<ae> annis eaedem, si non
integantur, cito senescunt, mirum in modum fortiores, si
umor extra quoque supersit. 5