Magna autem et glutinatio propter ea, quae 16.226.1
sectilibus laminis aut alio genere operiuntur. stamineam
in hoc usu probant venam, et vocant ferulaceam argu-
mento similitudinis, quoniam lacunosa et crispa in omni
genere glutinum abdica<n>t. quaedam et inter se et cum 5
aliis insociabilia glutino, sicut robur, nec fere cohaerent
nisi similia natura, ut si quis lapidem lignumque coniun-
gat. cornum maxime odit sorbus, carpinus, buxus, postea
tilia. cuicumque operi facilia flexilia omnia, quae lenta 227.1
diximus, praeterque morus et caprificus. forabilia ac sec-
tilia, quae modice umida. arida enim latius quam teras
cedunt, viridia praeter robur et buxum pertinacius resi-
stunt serrarumque dentes replent aequalitate inerti. qua 5
de causa alterna inclinatione egerunt scobem.