Robur praeter fructum plurima et alia gignit. 16.28.1
namque fert et gallae utrumque genus et quae<d>am veluti
mora, ni distarent arida duritie, plerumque <et> tauri caput
imitantia, quibus fructus inest nucleis olivae similis. na-
scuntur in eo et pilulae nucibus non absimiles, intus ha- 5
bentes floccos molles, lucernarum luminibus aptos. nam
et sine oleo flagrant, sicuti galla nigra. fert et aliam
inutilem pilulam cum capillo, verno tamen tempore mel-
liginis suci. gignunt et alae ramorum eius pilulas cor- 29.1
pore, non pediculo adhaerentes, candicantes umbilicis,
cetera nigra varietate dispersa; media cocci colorem
habent, apertis a<t>ra inanitas est. aliquando et pumices
gignit nec non et e foliis convolutas pilulas et in foliorum 5
venis aquosos nucleos candicantes ac tralucidos, quamdiu
molles sint, in quibus et culices nascuntur. maturescunt
in modum * * * .