<F>erunt robora et cachrym; ita vocatur pi- 16.30.1
lula in medicina urendi vim habens. gignitur et in abiete,
larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere,
hieme durans. continet nucleum pineis similem. is crescit
hieme, aperitur vere. pilula tota cadit, cum folia coepere 5
crescere. tam multifera sunt, tot res praeter glandem 31.1
pariunt robora, sed et boletos suillosque—gulae no-
vissima inritamenta—, qui circa radices gignuntur, quer-
cus probatissimos, robur autem et cupressus et pinus
noxios. robora ferunt et viscum et mella, ut auctor est 5
Hesiodus, constatque rores melleos e caelo, ut diximus,
cadentes non aliis magis insidere frondibus. crematoque
robore cinerem nitrosum esse certum est.