Scandula e robore aptissima, mox e glan- 16.36.1
diferis aliis fagoque, facillima ex omnibus, quae resinam
ferunt, sed minime durans praeterquam e pino. scandula
contectam fuisse Romam ad Pyrrhi usque bellum annis
CCCCLXX Cornelius Nepos auctor est. silvarum certe 37.1
distinguebatur insignibus, Fagutali Iove etiam nunc ubi
lucus fageus fuit, porta Querquetulana, colle in quem
vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis.
Q. Hortensius dictator, cum plebes secessisset in Ianicu- 5
lum, legem in aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes
Quirites teneret.