Picea montes amat atque frigora, feralis arbor 16.40.1
et funebri indicio ad fores posita ac rogis virens, iam
tamen et in domos recepta tonsili facilitate. haec pluri-
mam fundit interveniente candida gemma, tam simili turis,
ut mixta visu discerni non queat; unde fraus Sep<l>asiae. 5
omnibus his generibus folia brevia, sed crassiora duraque 41.1
ceu cupressis. piceae rami paene statim ab radice modici
velut bracchia lateribus inhaerent.
  Similiter abieti expetitae navigiis situs in excelso
montium, ceu maria fugerit, nec forma alia. materies vero 42.1
praecipua est trabibus et plurimis vitae operibus. res<ina>
in ea vitium, unde fructus piceae, exiguumque sudat ali-
quando contactu solis. e diverso materies, quae abieti
pulcherrima, piceae ad fissiles scandulas cupasque et pauca 5
alia secamenta.