Aliud e silvis miraculum: totam reliquam Ger- 16.5.1
maniam <o>periunt adduntque frigori umbras, altissimae
tamen haud procul supra dictis Chaucis circa duos prae-
cipue lacus. litora ipsa optinent quercus maxima aviditate
nascendi, suffossaeque fluctibus aut propulsae flatibus 5
vastas complexu radicum insulas secum auferunt, atque
ita libratae stantes navigant, ingentium ramorum arma-
mentis saepe territis classibus nostris, cum velut ex in-
dustria fluctibus agerentur in prora<s> stantium noctu, in-
opesque remedii illae proelium navale adversus arbores 10
inirent. in eadem septentrionali plaga Hercyniae silvae 6.1
roborum vastitas intacta aevis et congenita mundo prope
inmortali sorte miracula excedit. ut alia omittantur fide
caritura, constat attolli colles occursantium inter se radi-
cum repercussu aut, ubi secuta tellus non sit, arcus ad 5
ramos usque et ipsos inter se rixantes curvari portarum
patentium modo, ut turmas equitum tramittant.
  Glandiferi maxime generis omnes, quibus honos
apud Romanos perpetuus. hinc civicae coronae, 7.1
militum virtutis insigne clarissimum, iam pridem vero et
clementiae imperatorum, postquam civilium bellorum pro-
fano meritum coepit videri civem non occidere. cedunt
his murales vallaresque et aureae, quamquam pretio ante- 5
cedentes, cedunt et rostratae, quamvis in duobus maxime
ad hoc aevi celebres, M. Varrone e piraticis bellis dante
Magno Pompeio, itemque M. Agrippa tribuente Caesare e
Siculis, quae et ipsa piratica fuere. antea rostra navium 8.1
tribunali praefixa fori decus erant, veluti p. R. ipsi corona
inposita. postquam vero tribuniciis seditionibus calcari ac
pollui coepere, postquam vires ex publico in privatum agi
singulisque civium quaeri et sacrosancti omnia profana 5
facere, tum a pedibus eorum subiere in capita civium
rostra. dedit hanc Augustus coronam Agrippae, sed civi-
cam a genere humano accepit ipse.