Huius expressum pingue praecipua resina fit atque 16.55.1
rara nec nisi paucis in locis subalpinae Italiae, conveniens
medicis. resinae albae congium in II aquae pluviae co-
cunt. alii utilius putant sine aqua coquere lento igne toto
die, utique vase aeris albi, item terebinthinam in <s>arta- 5
gine cinere ferventi, hanc ceteris praeferentes. proxima
e lentisco. non omittendum apud eosdem zo- 56.1
pis<s>am vocari derasam navibus maritimis picem cum cera,
nihil non experiente vita, multoque efficaciorem ad omnia,
quibus pices resinaeque prosunt, videlicet adiecto salis
callo. 5