Aperitur picea e parte solari, non plaga, sed vulnere 16.57.1
ablati corticis, cum plurimum bipedali hiatu, ut a terra
cubito cum minimum absit. nec corpori ipsi parcitur, ut
in ceteris, quoniam astula in fructu est. verum haec
proxima laudatur, altior amaritudinem adfert. postea umor 5
omnis e tota confluit in ulcus. item in taeda. cum id 58.1
manare desiit, simili modo ex alia parte aperitur ac deinde
alia. postea tota arbor succiditur et medulla eius uritur.
sic et in Syria terebintho detrahunt cortices, ibi quidem
et e ramis ac radicibus, cum resina damnetur ex his 5
partibus. in Macedonia laricem masculam urunt, feminae
radices tantum. Theopompus scripsit in Apolloniatarum 59.1
agro picem fossilem, non deteriorem Macedonica, inveniri.
pix optima ubique ex apricis aquilonis situ, ex opacis
horridior virusque praeferens, frigida hieme deterior ac
minus copiosa et decolor. quidam arbitrantur in montuosis 60.1
copia praestantiorem ac colore et dulciorem fieri, odore
quoque gratiorem, dum resina sit, decoctam autem minus
picis reddere, quoniam in serum abeat, tenuioresque esse
ipsas arbores quam in planis, sed has et illas serenitate 5
steriliores. fructum quaedam proximo anno ab incisu lar-
giuntur, aliae secundo, quaedam tertio. expletur autem
plaga resina, non cortice nec cicatrice, quae in hac arbore
non coit.