Materiae enim causa reliquas arbores natura 16.62.1
genuit copiosissimamque fraxinum. procera haec ac teres,
pinnata et ipsa folio, multumque Homeri praeconio et
Achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis;
ea quidem, quae fit in Ida Troadis, in tantum cedro similis, 5
ut ementes fallat cortice ablato. Graeci duo genera eius 63.1
fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscio-
remque, laureis foliis. bumeliam vocant in Macedonia
amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem
enim esse crispam, montanam spissam. folia earum iu- 64.1
mentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Graeci pro-
didere; in Italia nec iumentis nocent. contra serpentes
vero suco expresso ad potum et inposita ulceri opifera,
<ut> nihil aeque, reperiuntur, tantaque est vis, ut ne ma- 5
tutinas quidem occidentesve umbras, cum sunt longissimae,
serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat.
experti prodimus, si fronde ea circumcluda<n>tur ignis et
serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere ser-
pentem. mira naturae benignitas, prius quam hae pro- 10
deant, florere fraxinum nec ante conditas folia d<e>mittere.