In tilia mas et femina differunt omni modo. 16.65.1
namque et materies maris dura rufiorque ac nodosa et
odoratior, cortex quoque crassior ac detractus inflexibilis.
nec semen fert aut florem ut femina, quae crassior arbore,
materie candida praecellensque est. mirum in hac arbore 5
fructum a nullo animalium adtingi, foliorum corticisque
sucum esse dulcem. inter corticem ac lignum tenues
tunica<e> multiplici membrana, e quibus vincula tiliae vo-
cantur tenuissimumqu<e> eorum philyrae, coronarum lem-
niscis celebres antiquorum honore. materies teredinem 10
non sentit, proceritate perquam modica, verum utilis.