Acer eiusdem fere amplitudinis, operum 16.66.1
elegantia ac subtilitate citro secundum. plura eius genera:
album, quod praecipui candoris, vocatur Gallicum in
transpadana Italia transque Alpes nascens. alterum genus
crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a 5
similitudine caudae pavonum nomen accepit, in Histria
Raetiaque praecipuum. e viliore genere crassivenium vo-
catur. Graeci situ discernunt, campestre enim candidum 67.1
esse nec crispum—quod <g>linon vocant—, montanum
vero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad
lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili lign<o>,
cortice livido, scabro. hoc alii generis proprii esse malunt 5
et Latine carpinum appellant.