Pulcherrimum vero est bruscum, multoque 16.68.1
excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris
eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius
sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud
dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorum- 5
que soli<d>os aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt
et mensae nigrescentes. reperitur et in alno tuber, tanto 69.1
deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares
prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aqua-
ticis, sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima
aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert 5
siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.