In primis vero materies honorata buxo est raro 16.70.1
crispanti nec nisi radice, de cetero * * * le<v>isqu<e> est
materiae, s<et> lento<r>e quodam et duritie ac pallore com-
mendabilis, ipsa vero arbor e<t> topiario opere. tria eius
genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinem- 5
que proceriorem. oleastrum, in omni usu damnatum,
gravem praefert odorem. tertium genus nostratis vocant,
e silvestri, ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate
parietum, virens semper ac tonsile. buxus Pyrenaeis ac 71.1
Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima
in Corsica, flore non spernendo, quae causa amaritudinis
mellis. semen cunctis animantibus invisum. nec in Olympo
Macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica. in 5
igni quoque duritia quae ferro, nec flamma nec carbone utili.