Inter has atque frugiferas materie vitium- 16.72.1
que amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius
novere: mont<an>am quae sit amplior, campestrem quae
fruticosa. Italia Atinias vocat excelsissimas et ex iis sicca-
n<e>as praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, 5
tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo
numerosiore, quartum silvestre. Atiniae non ferunt sa-
maram—ita vocatur ulmi semen—, omnesque radicum
plantis proveniunt, reliquae semine.