Nunc celeberrimis arborum dictis quaedam 16.73.1
in universum de cunctis indicanda sunt. montes amant
cedrus, larix, taeda et ceterae, e quibus resina gignitur,
item aquifolia, buxus, ilex, iuniperus, terebinthus, populus,
ornus, carpinus. est in Appennino et frutex, qui vocatur 5
cotinus, ad linamenta modo conchylii colore insignis.
montes et valles diligit abies, robur, castaneae, tilia, ilex, 74.1
cornus. aquosis montibus gaudent acer, fraxinus, sorbus,
tilia, cerasus. non temere in montibus visae sunt prunus,
punicae, oleastri, iuglans, mori, sabuci. descendunt et in
plana cornus, corylus, quercus, ornus, acer, fraxinus, 5
fagus, carpinus. subeunt et in montuosa ulmus, malus,
pirus, laurus, myrtus, sanguinei frutices, ilex tinguendisque
vestibus nascentes genistae. gaudet frigidis sorbus, sed
magis etiam betulla. Gallica haec arbor mirabili candore 75.1
atque tenuitate, terribilis magistratuum virgis, eadem cir-
culis flexilis, item corbium costis. bitumen ex ea Galliae
excoquunt. in eosdem situs comitantur et spina, nuptia-
rum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores 5
qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius. nunc
facibus carpinus, corylus familiarissimae.