Aquas <o>d<e>re cupressi, iuglandes, castaneae, labur- 16.76.1
num. Alpina et haec arbor, nec vulgo nota, dura ac can-
dida materie, cuius florem cubitalem longitudine apes non
adtingunt. odit et quae appellatur Iovis barba, in opere
topiario tonsilis et in rotunditatem spissa, argenteo folio. 5
non nisi in aquosis proveniunt salices, alni, populi, siler, 77.1
ligustra tesseris utilissima, item vaccinia Italiae in aucupiis
sata, Galliae vero etiam purpurae tinguendae causa ad
servitiorum vestes. quaecumque communia sunt montibus
planisque, maiora fiunt <et> aspectu pulchriora quae in 5
campestribus, meliora autem fructu, materie crispiora qu<a>e
in montibus, exceptis malis pirisque.