Ceterae omnes extra praedictas—etenim 16.82.1
enumerare longum est—folia deperdunt, observatumque
non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non
decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est
non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim 5
potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathemati-
cus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam
veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum
omnes polleat, iure miremur. cadunt plurimis autumno, 83.1
quaedam amittunt tardius atque in hiemes prorogant moras,
neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam
primae germinent et inter novissimas nudentur, ut amyg-
dalae, fraxini, sabuci, morus autem novissima germinet, 5
cum primis folia demitt<a>t. magna et in hoc vis soli. 84.1
prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae prius ar-
bori, multis etiam antequam maturescat fructus, ut sero-
tinae fico et hibernae piro et malo, granatumque est
pomum <tali> tantum aspici in matre. neque iis autem, 5
quae semper retinent comas, eadem folia durant subna-
scentibus aliis; tum arescunt vetera, quod evenit circa
solstitia maxime.