Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae 16.87.1
et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia
earum post solstitium, nec alio argumento certius intel-
legitur sidus confectum. est et publica omnium 88.1
foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra
herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque
et articulos in superiore habent parte, incisuras vero
subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et 5
minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad
solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia. supe-
rior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae
in aliis gentium lana est.