Ordo autem naturae annuus ita se habet: 16.93.1
primus est conceptus flare incipiente vento favonio, ex
a. d. fere VI idus Febr. hoc maritantur vivescentia e terra,
quippe cum etiam equae in Hispania, ut diximus. hic est
genitalis spiritus mundi a fovendo dictus, ut quidam existi- 5
mavere. flat ab occasu aequinoctiali ver inchoans. catli- 94.1
tionem rustici vocant, gestiente natura semina accipere
eaque animam ferente omnibus satis. concipiunt variis
diebus et pro sua quaeque natura alia protinus, ut ani-
malia, tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt, 5
quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent,
flosque ille ruptis constat utriculis; educatio in pomo est.