H<ae>c et germinatio la<bor ar>borum, flos est pleni 16.95.1
veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum.
tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis
colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc
negatum plerisque; non enim omnes florent, et sunt tristes 5
quaedam quaeque non sentiant gaudia annorum. nam
neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur na-
talesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec
fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore
gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam 10
maturescunt. nec iuniperi florent. quidam earum duo 96.1
genera tradunt: alteram florere nec ferre, quae vero non
floreat ferre protinus bacis nascentibus, quae biennio hae-
reant. sed id falsum, omnibusque his dura facies semper.
sic et hominum multis fortuna sine flore est. 5