Emplastratio et ipsa ex inoculatione nata vi- 17.118.1
deri potest, crasso autem maxime cortici convenit, sicut
est ficis. ergo amputatis omnibus ramis, ne sucum avocent,
nitidissima in parte quaque praecipua cernatur hilaritas,
exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, 5
inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma,
sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim
fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilomi-
nus tamen et luto munire et vinculo melius. hoc genus 119.1
non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed
iam et apud veteres Graecos invenitur et apud Catonem,
qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam prae-
finita secundum reliquam diligentiam suam: cortices scalpro 5
excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine
atque ita coagmentari et illa sua intrita obli<n>i, eadem
ratione <u>t in malo. quidam huic generi miscuere fissu-
ram in vitibus, exempta cortici tessella latere plano adi-
gendo. tot modis insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes 120.1
tulli<o>s omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus,
alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque
generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia
experimentis adsequi <in> natura possumus. quaedam enim 5
nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tan-
tum et desertis locis proveniunt. capacissima insitorum 121.1
omnium ducitur platanus, postea robur, verum utraque
sapores corrumpit. quaedam omni genere inseruntur, ut
ficus, ut punicae. vitis non recipit emplastra, nec quibus
tenuis aut caducus rimosusque cortex, neque inoculatio- 5
nem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inocu-
latio, postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae
cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantan-
tur. inserere firmissimum et fecundius quam serere.