Et praedictis velut armamentis vinea- 17.152.1
rum restat ipsarum natura praecipua tradenda cura. vi-
tium surculis et quarundam arborum, quibus fungosior
intus natura, geniculati scaporum nodi intersaepiunt me-
dullam. ferulae ipsae breves, et ad summa breviores arti- 5
culi ut<rim>que sua internodia includunt. medulla, sive illa 153.1
vitalis anima est, ante se tendit longitudinem inplens,
quamdiu nodi pervia pate<n>t fistula. cum vero concreti
ademere transitum, repercussa erumpit ab ima sui parte
iuxta priorem nodum alternis laterum semper inguinibus, 5
ut dictum est in harundine ac ferula, quorum dexte-
r<um> ab imo intellegitur articulo, laevum in proximo,
atque ita per vices. hoc vocatur in vite gemma, cum ibi
caespitem fecit; ante vero quam faciat, in concavo oculus
et in cacumine ipso germen. sic palmites, nepotes, uvae, 10
folia, pampini gignuntur, mirumque firmiora esse in dex-
tera parte genita.