Aquilone maxime gaudent, densiores ab adflatu 17.10.1
eius laetioresque et materie firmiores. qua in re pleri-
que falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento
eo opponenda et id tantum a septentrione servandum.
quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati 5
conferunt, et sic optime germinant, alioqui, si blandiantur
austri, defetiscentes, ac magis etiam in flore. nam si, cum 11.1
defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma de-
pereunt, adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubi-
lum fuit austrinusve flatus, amittant fetus. circa vergilias
quidem pluvere inimicissimum viti et oleae, quoniam tum 5
coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decre-
torium, hic articulus austrinus nubili spurci, quod
diximus. fruges quoque peius maturescunt austrinis die-
bus, sed celerius. illa sunt noxia frigora, quae septentrio- 12.1
nibus aut praeposteris fiunt horis. hiemem quidem aqui-
loniam esse omnibus satis utilissimum. imbres vero tum
expetendi evidens causa est, quoniam arbores fetu exina-
nitas et foliorum quoque <a>missione languidas naturale est 5
avide esurire, cibus autem earum imber. quare tepidam 13.1
esse hiemem, ut absumpto partu arborum sequatur pro-
tinus conceptus, id est germinatio, ac deinde alia flore-
scendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur.
quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsae 5
mori<u>ntur arbores, quando nemini dubia poena est in
fame laborantium. ergo qui dixit hiemes serenas optan-
das, non pro arboribus vota fecit; nec per solstitia imbres 14.1
vitibus conducunt; hiberno quidem pulvere laetiores fieri
messes luxuriantis ingenii fertilitate dictum est. alioqui
vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas
sedere. causa non solum quia animam terrae evanescen- 5
tem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt
in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem
sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando
nix aquarum caelestium spuma est. ergo umor ex his 15.1
non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur
destillans velut ex ubere, alit omnia, qu<i>a non inundat.
tellus quoque illo modo fermentescit, et sui plena, a lac-
tescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis 5
adridet horis. ita maxime frumenta pinguescunt, praeter-
quam ubi calidus semper aër est, ut in Aegypto. conti-
nuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi
efficit, plurimumque prodest ubicumque non esse quod
noceat. in maiore parte orbis, cum praecoces excurrere 16.1
germinationes evocatae indulgentia caeli, secutis frigori-
bus exuruntur. qua de causa serotinae hiemes noxiae,
silvestribus quoque, quae magis etiam dolent urguente
umbra sua nec adiuvante medicina, quando vestire tene- 5
ras intorto stramento in silvestribus non est. ergo tem- 17.1
pestivae aquae hibernis primum imbribus, dein germina-
tionem antecedentibus; tertium tempus est, cum educant
poma, nec protinus, sed iam valido fetu. quae fructus
suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his 5
et serotinae aquae utiles, ut viti, oleae, punicis. hae <t>a-
m<en> pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo de-
siderantur, aliis alio tempore maturantibus. quapropter
eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam
in eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quaerunt 10
pluvias, ali<o> vero praecocia, ut pariter quidem omnia de-
siderent hibernum tempus, set ante germinationem. quae 18.1
aquilonem austro utiliorem facit ratio, eadem mediterranea
maritimis praefert—sunt enim plerumque frigidiora—
et montuosa planis et nocturnos imbres diurnis. magis
fru<un>tur aquis sata non statim auferente eas sole. 5