Inter vitia arborum est et prodigiis locus. 17.241.1
invenimus <f>i<c>os sub foliis natas, vitem et malum punicam
stirpe fructum tulisse, non palmite aut ramis, vitem uvas
sine foliis, oleas quoque amisisse folia bacis haerentibus.
sunt <et> miracula fortuita. nam et oliva in totum ambusta 5
revixit et in Boeotia derosae locustis fici regerminavere.
mutantur arbores et colore fiuntque ex nigris candidae, 242.1
non semper prodigio, sed eae maxime, quae ex semine
nascuntur. et populus alba in nigram transit. quidam et
sorbum, si in calidiora loca venerit, sterilescere putant.
prodigio autem fiunt ex dulcibus acerba poma aut dulcia 5
ex acerbis, e caprifico fici aut contra, gravi ostento, cum
in deteriora mutantur, ex olea in oleastrum, ex candida
uva et fico in nigras aut, ut Laudiceae Xerxis adventu,
platano in oleam mutata. qualibus ostentis Aristandri 243.1
apud Graecos volumen scatet, ne <in> infinitum abeamus,
apud nos vero C. Epidii commentarii, in quibus arbores
locutae quoque reperiuntur. subsedit in Cumano arbor
gravi ostento paulo ante Pompei Magni bella civilia paucis 5
ramis eminentibus; inventum Sibyllinis libris internicio-
nem hominum fore, tantoque eam maiorem, quanto propius
ab urbe [postea] facta esset. sunt prodigia et cum alie- 244.1
nis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris,
et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est
Cyzici ante obsidionem. simili modo Trallibus palma in
basi Caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non 5
et Romae in Capitolio in ara Iovis bello Persei enata
palma victoriam triumphosque portendit. hac tempestati-
bus prostrata eodem loco ficus enata est M. Messalae
C. Cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam sub-
versam Piso gravis auctor prodidit. super omnia, quae 245.1
umquam audita sunt, erit prodigium in nostro aevo Nero-
nis principis ruina factum in agro Marrucino, Vetti Mar-
celli e primis equestris ordinis oliveto universo viam publi-
cam transgresso arvisque inde e contrario in locum oli- 5
veti profectis.