Nunc expositis arborum morbis consenta- 17.246.1
neum est dicere et remedia. ex his quaedam sunt com-
munia omnium, quaedam propria quarundam. communia
ablaqueatio, adcumulatio, adflari radices aut cooperiri, ri-
gu<u>s dato potu vel ablato, fimum suco <d>efectis, putatio 5
leva<nd>is onere, item suco emisso quaedam veluti detractio
sanguinis, circumrasio corticis, vitium extenuatio et domi-
tura palmitum, gemmarum, si frigus retorridas hirtasque
fecerit, repumicatio et quaedam politura. arborum his aliae 247.1
magis, aliae minus gaudent, veluti cupressus et aquas asper-
natur et fimum et circumfossuram amputationemque et
omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et
punicae praecipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur, 5
pomum vero eius marcescit. amygdalae, si colantur fos-
sione, florem amittunt. nec insitas circumfodere oportet, 248.1
priusquam validae ferre coeperint poma. plurimae autem
amputari sibi volunt onerosa ac supervacua, sicut nos
ungues et capillum. reciduntur veteres totae ac rursus a
stolone aliquo resurgunt, sed non omnes nec nisi qua- 5
rum naturam pati diximus.