A caelo proximum est terrae dixisse rationem, 17.25.1
haud faciliore tractatu, quippe non eadem arboribus con-
venit et frugibus plerumque, nec pulla, qualem habet
Campania, ubique optima vitibus, aut quae tenues exhalat
nebulas, nec rubrica multis laudata. cretam in Albensium 5
Pompeianorum agro et argillam cunctis ad vineas generi-
bus anteponunt, quamquam praepingues, quod excipitur
in eo genere. invicem sabulum album in Ticiniensi mul-
tisque in locis nigrum itemque rubrum, etiam pingui
terrae permixtum, infecundum est. argumenta quoque 26.1
iudicantium saepe fallunt. non utique laetum solum est,
in quo procerae arbores nitent, praeterquam illis arbori-
bus. quid enim abiete procerius? at quae vixisse possit
alia in loco eodem? nec luxuriosa pabula pinguis soli 5
semper indicium habent. nam quid laudatius Germaniae
pabulis? <a>t statim subest harena tenuissimo caespitum
corio. nec semper aquosa est terra, cui proceritas herba- 27.1
rum, non, Hercules, magis quam pinguis, adhaerens digitis,
quod in argillis arguitur. scrobes quidem regesta in eos
nulla conplet, ut densa atque rara ad hunc modum de-
prehendi possit, ferroque omnis rubiginem obducit. nec 5
gravis aut levior iusto deprehenditur pondere. quod enim
pondus terrae iustum intellegi potest? neque fluminibus
adgesta semper laudabilis, quando senescant sata quaedam
aqua. sed neque illa, quae laudatur, diu praeterquam 28.1
salici utilis sentitur. inter argumenta stipulae crassitudo
est, tanta alioqui in Leborino Campaniae nobili campo, ut
ligni vice utantur. sed id solum ubicumque arduum
opere, difficili cultu, bonis suis acrius paene, quam vitiis 5
posset, adfligit agricolam. et carbunculus, quae terra ita 29.1
vocatur, emendari <i>nte<nt>a c<u>ra videtur. nam tofus natura<e>
friabilis expetitur quoque ab auctoribus. Vergilius et
quae felicem ferat non inprobat vitibus. salsaeque terrae
multa melius creduntur, tutiora <a> vitiis innascentium ani- 5
malium. nec colles opere nudantur, si quis perite fodiat,
nec campi omnes minus solis atque perflatus, quam opus
sit, accipiunt, et quasdam pruinis ac nebulis pasci dixi-
mus vites. omnium rerum sunt quaedam in alto secreta et
suo cuique corde pervidenda. quid quod mutantur saepe 30.1
iudicata quoque et diu comper<t>a? in Thessalia circa
Larisam emisso lacu frigidior facta ea regio est, oleaeque
desierunt, quae prius fuerant, item vites aduri, quod non
antea, * * * Aenos sensit admoto Hebro, et circa Philippos 5
cultura siccata regio mutavit caeli habitum. at in Syra-
cusano agro advena cultor elapidato solo perdidit fruges
luto, donec regessit lapides. in Syria levem tenui sulco
inprimunt vomerem, quia subest saxum exurens aestate
semina. iam in quibusdam locis similes aestus inmodici 31.1
et frigorum effectus. est fertilis Thracia frugum rigore,
aestibus Africa et Aegyptus. in Chalcia Rhodiorum insula
locus quidam est in tantum fecundus, ut suo tempore
satum demetant hordeum sublatumque protinus serant et 5
cum aliis frugibus metant. glareosum oleis solum aptissi-
mum in Venafrano, pinguissimum in Baetica. Pucina vina
in saxo cocuntur, Caecubae vites in Pomtinis paludibus
madent. tanta est argumentorum ac soli varietas ac diffe-
rentia. Caesar Vopiscus, cum causam apud censores ageret, 32.1
campos Rosiae dixit Italiae sumen esse, in quibus
perticas pridie relictas gramen operiret, sed non nisi ad
pabulum probantur. non tamen indociles natura nos esse
voluit, et vitia confessa fecit etiam ubi bona certa non 5
fecerat. quamobrem primum crimina dicemus.