Terram amaram [probaverim] demonstrant e<iu>s 17.33.1
atrae degeneresque herbae, frigidam autem retorride nata,
item uliginosam tristia, rubricam oculi argillamque, operi
difficillimas quaeque rastros aut vomeres ingentibus glaebis
onerent, quamquam non quod operi, hoc et fructui ad- 5
versum; item e contrario cineraceam et sabulum album.
nam sterilis dens<o> callo facile deprehenditur vel uno ictu
cuspidis. Cato breviter atque ex suo more vitia deter- 34.1
minat: "Terram cariosam cave, neve plaustro neve
pecore inpellas." quid putamus hac appellatione ab eo
tantopere reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat?
redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in 5
tantum abominatur, vitia aridae, fistulosae, scabrae, cane-
<sc>entis, ex<e>s<a>e, pumicosae. plus dixit una significatione 35.1
quam possit ulla copia sermonis enarrari. est enim inter-
pretatione vitiorum quaedam non aetate (quae nulla in ea
intellegi potest), sed natura sua anus terra, et ideo infe-
cunda ad omnia atque inbecilla. idem agrum optimum 36.1
iudicat ab radice montium planitie in meridiem excurrente,
qui est <t>otius Italiae situs, terram vero teneram, quae vo-
cetur pulla. erit igitur haec optima et operi et sati<s>.
intellegere modo libeat dictam mira significatione tene- 5
ram, et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur.
illa temperatae ubertatis, illa mollis facilisque culturae, 37.1
nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens,
qualem fons ingeniorum Homerus in armis a <d>eo cae-
latam dixit addiditque miraculum ni<g>rescentis, quamvis
fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobae 5
alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa
rodentes. reddatur hoc in loco luxuriae quoque sententia
et aliqua in propositum certe. Cicero, lux doctrinarum 38.1
altera, "Meliora," inquit, "unguenta sunt quae terram,
quam quae crocum sapiunt." hoc enim maluit dixisse
quam "redolent." ita est profecto, illa erit optima quae
unguenta sapiet. quod si admonendi sumus, qualis sit 39.1
terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quie-
scente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes
deiecere capita sua, et cum a siccitate continua immaduit
imbre. tunc emittit illum suum halitum divinum e<x> sole 5
conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse <e>
commota debebit repertusque neminem fallet, ac de terra
odor optime iudicabit. talis fere est in novalibus caesa
vetere silva, quae consensu laudatur. et in frugibus quidem 40.1
ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens inter-
missa cultura quievit, quod in vineis non fit, eoque est
diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui
iam Italiae terram existimavere lassam. operis quidem 41.1
fac<i>l<i>tas in aliis generibus constat et caelo, nec potest
arari post imbres aliqua, ubertatis vitio lentescens. contra
in Byzacio Africae illum centena quinquagena fruge fer-
tilem campum nullis, cum siccum est, arabilem tauris, 5
post imbres vili asello et a parte altera iugi anu vome-
rem trahente vidimus scindi. terram enim terra emen-
dandi, ut aliqui praecipiunt, super tenuem pingui iniecta
aut gracili bibulaque super umidam ac praepinguem, de-
menti<s> operae est. quid potest sperare qui colit talem? 10